- LAQUEUS
- LAQUEUSex Gr. λύγος, υιτεχ, vitex, salix, quod ista primitus laquei fuerint vice. In Graecorum aucupio notissimus fuit, e quibus Archia poeta δειραχςθὲς ἐΰβροχον ἅμμα πετεινῶν, collo onerosum multis laqueis avium rete dixit. et Antipater Sidon. πετεινῶν ἄῤρηκτον δεραωπέδην, infractum volucrium colli laqueum; κλαγερῶν λαιμοπ`εδαν γεράνων, clangentium gruum guloe laqueum. Proin Hom. Il. Z. procorum pellices, quorumΔειρις̔῀σιν βρόχοι ἦσαν ὄπως ὄικτιςτα θάνοιεν,Collis laquei erant, ut miserrime morerentur;cum turdis et palu mbis confert, qui laqueo implicati sunt, collo nim. adstricti. Nempe etiam ad homines furto aliisque criminibus infames. id genus supplicii transiit, ut alibi dicemus. Sed venatio ista minus probata viris fortibus, vide infra: quibus tamen etiam laqueos inserviisse, discimus ex Liv. ubi in oppugnationibus urbium laqueis arietum ictus excipi solitos, docet l. 36. c. 23. etc. plura de aucupio praefato diximus supra, ubi de Avibus. Neque vero has solum, sed et cervos it. capi consuevisse, signisicat Trogus Pompeius, quum sic cervorum comitem Habidem captum commemorat, l. 44. interque cervorum greges diumontes saltusque peragravit: ad postremum laqueo captus, Regi do. no datus est Hinc Seneca Octavia Act. 2. v. 34. et seqq.—— Fluctibus tectos gravesExtrahere pisces rete; vel calamo leviDecipere volucres; premere subiectos iugoTauros feroces. ——Docetque Gruterus, laqueis Erymanthiam cervam captam; imo et apros similiter aliaque ferociora anim alia illaqueari. Quo illud Virg. Georg. l. 1. v. 139.Tum laqueis captare feras. ——Vide Ioh. Frid. Gronov. ad Senec. d. l. De morte infami eorum, qui sibi ipsis, laqueo gulam fregissent, poenaque illis inflicta, diximus aliquid supra in voce Autochiros.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.